- QUADRUPLUM
- QUADRUPLUMpoena eius, qui ovem furatus fuerit, et oceiderit vel vendiderit, Exod. c. 22. v. 1. cum reliqua furta ex Dei Lege dupli solum restitutione punirentur; exceptô bove, qui quintuplô rependendus erat. Nempe vestes, pecunia, annuli monilia, et reliquus mundus muliebris, quae interpretiosissima sunt in scriniis reponuntur: armenta vero et greges in com munibus pascuis oberrare consueverunt. omnium rapinae expositi, nisi Legum metus abactores coercuisset. Ad quam Legem David respiciens, ista statuit de divite, quem pauperis oviculam Nathan abstulisse dixerat, Et pro ove eius reddet quadruplum, 2. Samuel c. 12. v. 6. Ubi male Kimchius intelligit bis quatuor. eo quod vox ista dualem habeat formam: quem proin sequens Pagninus habet, Agnam restituet bis quadruplatam, et Munsterus in Notis, Reddet bis quatuor, i. 3. octo. Dualcenim hoc Gap desc: Hebrew. quemadmodum et duale Gap desc: Hebrew, i. e. septuplum, quod occurrit Genes. c. 4. v. 15. Psalmo 12. v. 7. Esaiae c. 30. v. 26. non signisicat duplicari quaternarium; nec alterum septenarium: sed utrumque rem ipsam, de qua agitur, per quaternarium aut septenarium geminari ac multiplicari denotat. Cui locutioni, in lingua Romana, illa similis est, qua de retro egimus in voce Quadrigemina. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 40.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.